- AUTOCHTHONES
- AUTOCHTHONESpopuli, qui non alio referunt originem suam; verum ex ipso solo nati videri volunt. Latini Indigenas vocant. Ita quidem Scaliger, qui Αὐτόχθονα et Γηγενῆ eundem vult esle. Unde Marcianum Heracleotem de Ephoro, Cretem αὐτόχθονα vocantem, in versibus his,---- ---- εἰ̈ναι φησί τεΕ᾿πώνυμον τὸν νῆσον ἀπὸ Κρητὸς τινὸςΤοῦ δὴ γενομένου βασιλέως αὐ τόχθονος.Esse dicitCognominatam insulam a Crete quodam,Qui fuer at Rex autochthon:reprchendit; quodex Iove et Ida is natus ellet, adeoque non ex terra prodiisset. Sed aliud αὐτόχθων, aliud γηγενὴς. Certe αὐτόκθονας se esle Athenienses olim iactabant, indigenas nempe, non aliunde advenas; qui tamen γηγενεῖςnon erant. Indigenam ergo Regem illum fuisse, vult Marcianus, qui Cretae nomen dedit, non extraneum, sed ipsa in insula natum: quod significat αὐτόχθων. Poeta Comicus,---- λάχανα τῶ ἀντοχθόνων.h. e. Indigenum olus et ex ipso solo natum, non aliunde petitum. Sic αὐτόχθονα λίθον, describit Auctor de limitibus, Eo quod non invenimus lapides peregrinos, quos poneremus, ex ipso metallo saxum a serro assignavimus. Cuiusmodi lapides enchores dicuntur Frontino de Coloniis, quasi ἐγχώριοι.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.